라틴어 문장 검색

Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos.
나는 또 그의 곁에 있는 자들, 그의 수행원들과 군대를 모두 사방으로 흩어 버린 다음, 칼을 빼 들고 그들을 뒤쫓겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 12장14)
Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum, limatus ad consumendum, ut fulgeat,
“너 사람의 아들아, 예언하여라. ‘주 하느님이 암몬인들과 그들이 받을 치욕에 대하여 이렇게 말한다.’ 하며, 이와 같이 말하여라. ‘칼이다. 마구 죽이려고 빼어 든 칼이다. 전멸시키라고, 번개 치듯 내리치라고 날을 세운 칼이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장33)
Ipse et populus eius cum eo violentissimi gentium adducentur ad disperdendam terram; et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis.
이 나라를 멸망시키기 위하여 그가 가장 잔혹한 민족들로 이루어진 군대와 함께 그곳으로 인도되리라. 그들은 칼을 뽑아 이집트를 쳐서 그 땅을 칼에 맞은 자들로 가득 채우리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 30장11)
si quis autem non procidens adoraverit, mittetur in fornacem ignis ardentis.
또 누구든지 엎드려 절하지 않으면, 타오르는 불가마 속으로 던져질 것이라고 하셨습니다. (불가타 성경, 다니엘서, 3장11)
Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.
그리고 그 집에 들어가 어머니 마리아와 함께 있는 아기를 보고 땅에 엎드려 경배하였다. 또 보물 상자를 열고 아기에게 황금과 유향과 몰약을 예물로 드렸다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 2장11)
Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi".
그러자 그 종이 엎드려 절하며, ‘제발 참아 주십시오. 제가 다 갚겠습니다.’ 하고 말하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 18장26)
Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et reddam tibi".
그의 동료는 엎드려서, ‘제발 참아 주게. 내가 갚겠네.’ 하고 청하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 18장29)
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: " Domine, si vis, potes me mundare ".
예수님께서 어느 한 고을에 계실 때, 온몸에 나병이 걸린 사람이 다가왔다. 그는 예수님을 보자 얼굴을 땅에 대고 엎드려 이렇게 청하였다. “주님! 주님께서는 하고자 하시면 저를 깨끗하게 하실 수 있습니다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 5장12)
Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit.
베드로가 들어서자 코르넬리우스는 그에게 마주 나와 그의 발 앞에 엎드려 절하였다. (불가타 성경, 사도행전, 10장25)
Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
잠에서 깨어난 간수는 감옥 문들이 열려 있는 것을 보고 칼을 빼어 자결하려고 하였다. 수인들이 달아났으려니 생각하였던 것이다. (불가타 성경, 사도행전, 16장27)
Recte, inquit, monuistis et haec [0603A] dicens ab equo desiliit, et coram Dominica cruce procidens in terram, adoravit Dominum coeli, et haec pontificibus responsa dedit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:5)
haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:36)
Evaginabo gladium, et interficiet eos manus mea.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:9)
Quin et paucis diebus elapsis rex proclamatus est per nomen Edwardi Sexti, ne gladio quidum uno pro caussa regis Henrici evaginato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:9)
Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia?
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION